Gefunden 20371 Ergebnisse für: Re
Respondens autem dominus ejus, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi: (Evangelium secundum Matthaeum 25, 26)
oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 27)
omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 29)
Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 30)
et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis: (Evangelium secundum Matthaeum 25, 32)
Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: (Evangelium secundum Matthaeum 25, 34)
esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: (Evangelium secundum Matthaeum 25, 35)
nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 36)
Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum? (Evangelium secundum Matthaeum 25, 37)
aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? (Evangelium secundum Matthaeum 25, 39)
Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 40)
esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non dedistis mihi potum: (Evangelium secundum Matthaeum 25, 42)