Gefunden 20371 Ergebnisse für: Re
Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta : (Liber Exodus 39, 8)
Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo : (Liber Exodus 39, 15)
et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis, (Liber Exodus 39, 16)
e quibus penderent duæ catenæ aureæ, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant. (Liber Exodus 39, 17)
Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur, (Liber Exodus 39, 18)
stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut præcepit Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 19)
deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta : (Liber Exodus 39, 22)
et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum : (Liber Exodus 39, 23)
tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 24)
Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus : (Liber Exodus 39, 25)
cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 28)
Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini : (Liber Exodus 39, 29)