Gefunden 20371 Ergebnisse für: Re
Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu. (Liber Genesis 11, 18)
Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 19)
Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug. (Liber Genesis 11, 20)
Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 21)
Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare. (Liber Genesis 11, 24)
Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis: et genuit filios et filias. (Liber Genesis 11, 25)
Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran. (Liber Genesis 11, 26)
Hæ sunt autem generationes Thare: Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot. (Liber Genesis 11, 27)
Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suæ, in Ur Chaldæorum. (Liber Genesis 11, 28)
Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ. (Liber Genesis 11, 29)
Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan: veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi. (Liber Genesis 11, 31)
Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran. (Liber Genesis 11, 32)
