Mosaico decorativo

Gefunden 20371 Ergebnisse für: Re

  • Reversusque ad Dominum, ait : Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos : aut dimitte eis hanc noxam, (Liber Exodus 32, 31)

  • Cui respondit Dominus : Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo : (Liber Exodus 32, 33)

  • Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron. (Liber Exodus 32, 35)

  • et mittam præcursorem tui angelum, ut ejiciam Chananæum, et Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, et Hevæum, et Jebusæum, (Liber Exodus 33, 2)

  • et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus duræ cervicis es : ne forte disperdam te in via. (Liber Exodus 33, 3)

  • Audiensque populus sermonem hunc pessimum, luxit : et nullus ex more indutus est cultu suo. (Liber Exodus 33, 4)

  • Dixitque Dominus ad Moysen : Loquere filiis Israël : Populus duræ cervicis es : semel ascendam in medio tui, et delebo te. Jam nunc depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi. (Liber Exodus 33, 5)

  • Deposuerunt ergo filii Israël ornatum suum a monte Horeb. (Liber Exodus 33, 6)

  • Moyses quoque tollens tabernaculum, tetendit extra castra procul, vocavitque nomen ejus, Tabernaculum fœderis. Et omnis populus, qui habebat aliquam quæstionem, egrediebatur ad tabernaculum fœderis, extra castra. (Liber Exodus 33, 7)

  • Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui, aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tentorium. (Liber Exodus 33, 8)

  • Ingresso autem illo tabernaculum fœderis, descendebat columna nubis, et stabat ad ostium, loquebaturque cum Moyse, (Liber Exodus 33, 9)

  • cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi, et adorabant per fores tabernaculorum suorum. (Liber Exodus 33, 10)


"O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas." São Padre Pio de Pietrelcina