Gefunden 20371 Ergebnisse für: Re
Surrexerunt Moyses et Josue minister ejus : ascendensque Moyses in montem Dei, (Liber Exodus 24, 13)
senioribus ait : Expectate hic donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum : si quid natum fuerit quæstionis, referetis ad eos. (Liber Exodus 24, 14)
Ingressusque Moyses medium nebulæ, ascendit in montem : et fuit ibi quadraginta diebus, et quadraginta noctibus. (Liber Exodus 24, 18)
Loquere filiis Israël, ut tollant mihi primitias : ab omni homine qui offeret ultroneus, accipietis eas. (Liber Exodus 25, 2)
Hæc sunt autem quæ accipere debeatis : aurum, et argentum, et æs, (Liber Exodus 25, 3)
Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris : faciesque supra, coronam auream per circuitum : (Liber Exodus 25, 11)
et quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcæ angulos : duo circuli sint in latere uno, et duo in altero. (Liber Exodus 25, 12)
Duos quoque cherubim aureos et productiles facies, ex utraque parte oraculi. (Liber Exodus 25, 18)
Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero. (Liber Exodus 25, 19)
Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca, (Liber Exodus 25, 20)
Et inaurabis eam auro purissimo : faciesque illi labium aureum per circuitum, (Liber Exodus 25, 24)
et ipsi labio coronam interrasilem altam quatuor digitis : et super illam, alteram coronam aureolam. (Liber Exodus 25, 25)