Gefunden 20371 Ergebnisse für: Re
Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur. (Liber Exodus 21, 12)
Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat. (Liber Exodus 21, 13)
Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur. (Liber Exodus 21, 15)
si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat. (Liber Exodus 21, 19)
Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit. (Liber Exodus 21, 20)
Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit : subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint. (Liber Exodus 21, 22)
Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima, (Liber Exodus 21, 23)
adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore. (Liber Exodus 21, 25)
Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur : et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit. (Liber Exodus 21, 28)
Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem : et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident. (Liber Exodus 21, 29)
Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus. (Liber Exodus 21, 30)
reddet dominus cisternæ pretium jumentorum : quod autem mortuum est, ipsius erit. (Liber Exodus 21, 34)