Gefunden 5483 Ergebnisse für: Rat
Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus: (Liber Leviticus 25, 47)
post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum, (Liber Leviticus 25, 48)
supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jubilæum: et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata. (Liber Leviticus 25, 50)
si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum, (Liber Leviticus 25, 52)
et corruent singuli super fratres suos, quasi bella fugientes, nemo vestrum inimicis audebit resistere. (Liber Leviticus 26, 37)
et mutari non poterit, id est, nec melius malo, nec pejus bono: quod si mutaverit, et ipsum quod mutatum est, et illud pro quo mutatum est, consecratum erit Domino. (Liber Leviticus 27, 10)
sin autem ille qui voverat, voluerit redimere eam, dabit quintam partem æstimationis supra, et habebit domum. (Liber Leviticus 27, 15)
Quod si voluerit redimere agrum ille qui voverat, addet quintam partem æstimatæ pecuniæ, et possidebit eum. (Liber Leviticus 27, 19)
Sin autem noluerit redimere, sed alteri cuilibet fuerit venundatus, ultra eum qui voverat redimere non poterit. (Liber Leviticus 27, 20)
Quia cum jubilæi venerit dies, sanctificatus erit Domino, et possessio consecrata ad jus pertinet sacerdotum. (Liber Leviticus 27, 21)
supputabit sacerdos juxta annorum numerum usque ad jubilæum, pretium: et dabit ille qui voverat eum, Domino. (Liber Leviticus 27, 23)
In jubilæo autem revertetur ad priorem dominum, qui vendiderat eum, et habuerat in sorte possessionis suæ. (Liber Leviticus 27, 24)