Gefunden 5483 Ergebnisse für: Rat
Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici? (Epistula ad Hebraeos 7, 11)
Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur: unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat. (Epistula ad Hebraeos 8, 3)
et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum: (Epistula ad Hebraeos 8, 11)
aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti, (Epistula ad Hebraeos 9, 4)
neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno: (Epistula ad Hebraeos 9, 25)
sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit. (Epistula ad Hebraeos 10, 3)
Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, (Epistula ad Hebraeos 10, 19)
Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: (Epistula ad Hebraeos 10, 28)
quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit? (Epistula ad Hebraeos 10, 29)
Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem. (Epistula ad Hebraeos 10, 35)
Sine fide autem impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit. (Epistula ad Hebraeos 11, 6)
Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem: et exiit, nesciens quo iret. (Epistula ad Hebraeos 11, 8)