Gefunden 5483 Ergebnisse für: Rat
Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus. (Liber Exodus 39, 10)
Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohærentes, de auro purissimo : (Liber Exodus 39, 15)
et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis, (Liber Exodus 39, 16)
Hæc et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur, (Liber Exodus 39, 18)
tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 24)
cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 28)
Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini : (Liber Exodus 39, 29)
et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 30)
Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii : feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 31)
obtulerunt filii Israël, sicut præceperat Dominus. (Liber Exodus 39, 42)
Fecitque Moyses omnia quæ præceperat Dominus. (Liber Exodus 40, 14)
et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat. (Liber Exodus 40, 17)