Mosaico decorativo

Gefunden 5483 Ergebnisse für: Rat

  • Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos: (Epistula ad Philippenses 2, 25)

  • quoniam quidem omnes vos desiderabat: et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum. (Epistula ad Philippenses 2, 26)

  • quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium. (Epistula ad Philippenses 2, 30)

  • De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. (Epistula ad Philippenses 3, 1)

  • Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta. (Epistula ad Philippenses 3, 7)

  • ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius: configuratus morti ejus: (Epistula ad Philippenses 3, 10)

  • Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum, (Epistula ad Philippenses 3, 13)

  • Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. (Epistula ad Philippenses 3, 17)

  • qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia. (Epistula ad Philippenses 3, 21)

  • Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Domino, carissimi. (Epistula ad Philippenses 4, 1)

  • Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum. (Epistula ad Philippenses 4, 6)

  • Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu. (Epistula ad Philippenses 4, 7)


"A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna". São Padre Pio de Pietrelcina