Gefunden 5483 Ergebnisse für: Rat
numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi sicut et ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas? (Epistula I ad Corinthios 9, 5)
an propter nos utique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt: quoniam debet in spe qui arat, arare: et qui triturat, in spe fructus percipiendi. (Epistula I ad Corinthios 9, 10)
Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, (Epistula I ad Corinthios 10, 1)
et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus): (Epistula I ad Corinthios 10, 4)
sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo: nam prostrati sunt in deserto. (Epistula I ad Corinthios 10, 5)
Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius. (Epistula I ad Corinthios 10, 24)
Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago? (Epistula I ad Corinthios 10, 30)
Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis. (Epistula I ad Corinthios 11, 2)
et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. (Epistula I ad Corinthios 11, 24)
Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. (Epistula I ad Corinthios 11, 25)
Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. (Epistula I ad Corinthios 11, 33)
De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres. (Epistula I ad Corinthios 12, 1)