Mosaico decorativo

Gefunden 5483 Ergebnisse für: Rat

  • sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. (Actus Apostolorum 15, 11)

  • Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens: Viri fratres, audite me. (Actus Apostolorum 15, 13)

  • Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba: Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus: (Actus Apostolorum 15, 22)

  • scribentes per manus eorum: Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ, fratribus ex gentibus, salutem. (Actus Apostolorum 15, 23)

  • Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt. (Actus Apostolorum 15, 32)

  • Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos. (Actus Apostolorum 15, 33)

  • Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant. (Actus Apostolorum 15, 36)

  • Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiæ Dei a fratribus. (Actus Apostolorum 15, 40)

  • Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judææ fidelis, patre gentili. (Actus Apostolorum 16, 1)

  • Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant et Iconio fratres. (Actus Apostolorum 16, 2)

  • Hunc voluit Paulus secum proficisci: et assumens circumcidit eum propter Judæos qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis. (Actus Apostolorum 16, 3)

  • et visio per noctem Paulo ostensa est: vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, et dicens: Transiens in Macedoniam, adjuva nos. (Actus Apostolorum 16, 9)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina