Mosaico decorativo

Gefunden 5483 Ergebnisse für: Rat

  • et eripuit eum ex omnibus tribulationibus ejus, et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu pharaonis regis Ægypti: et constituit eum præpositum super Ægyptum, et super omnem domum suam. (Actus Apostolorum 7, 10)

  • et in secundo cognitus est Joseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus ejus. (Actus Apostolorum 7, 13)

  • Cum autem appropinquaret tempus promissionis quam confessus erat Deus Abrahæ, crevit populus, et multiplicatus est in Ægypto, (Actus Apostolorum 7, 17)

  • Eodem tempore natus est Moyses, et fuit gratus Deo: qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui. (Actus Apostolorum 7, 20)

  • Et eruditus est Moyses omni sapientia Ægyptiorum, et erat potens in verbis et in operibus suis. (Actus Apostolorum 7, 22)

  • Cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus, ascendit in cor ejus ut visitaret fratres suos filios Israël. (Actus Apostolorum 7, 23)

  • Existimabat autem intelligere fratres, quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis: at illi non intellexerunt. (Actus Apostolorum 7, 25)

  • Sequenti vero die apparuit illis litigantibus: et reconciliabat eos in pace, dicens: Viri, fratres estis: ut quid nocetis alterutrum? (Actus Apostolorum 7, 26)

  • Moyses autem videns, admiratus est visum. Et accedente illo ut consideraret, facta est ad eum vox Domini, dicens: (Actus Apostolorum 7, 31)

  • Hic est Moyses, qui dixit filiis Israël: Prophetam suscitabit vobis Deus de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audietis. (Actus Apostolorum 7, 37)

  • Tabernaculum testimonii fuit cum patribus nostris in deserto, sicut disposuit illis Deus loquens ad Moysen, ut faceret illud secundum formam quam viderat. (Actus Apostolorum 7, 44)

  • qui invenit gratiam ante Deum, et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Jacob. (Actus Apostolorum 7, 46)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina