Gefunden 5483 Ergebnisse für: Rat
Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir, (Liber Genesis 36, 9)
Erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau: quæ peperit ei Amalech. Hi sunt filii Ada uxoris Esau. (Liber Genesis 36, 12)
Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna. (Liber Genesis 36, 22)
Et hæ sunt generationes ejus: Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer: et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui: accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo. (Liber Genesis 37, 2)
Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. (Liber Genesis 37, 4)
Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis: quæ causa majoris odii seminarium fuit. (Liber Genesis 37, 5)
Responderunt fratres ejus: Numquid rex noster eris? aut subjiciemur ditioni tuæ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit. (Liber Genesis 37, 8)
Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait: Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me. (Liber Genesis 37, 9)
Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit: Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram? (Liber Genesis 37, 10)
Invidebant ei igitur fratres sui: pater vero rem tacitus considerabat. (Liber Genesis 37, 11)
Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem, (Liber Genesis 37, 12)
dixit ad eum Israël: Fratres tui pascunt oves in Sichimis: veni, mittam te ad eos. Quo respondente, (Liber Genesis 37, 13)