Mosaico decorativo

Gefunden 3231 Ergebnisse für: Ram

  • Cadensque Joab super faciem suam in terram, adoravit, et benedixit regi: et dixit Joab: Hodie intellexit servus tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, domine mi rex: fecisti enim sermonem servi tui. (Liber II Samuelis 14, 22)

  • Ingressus itaque Joab ad regem, nuntiavit ei omnia: vocatusque est Absalom, et intravit ad regem, et adoravit super faciem terræ coram eo: osculatusque est rex Absalom. (Liber II Samuelis 14, 33)

  • Quis me constituat judicem super terram, ut ad me veniant omnes qui habent negotium, et juste judicem? (Liber II Samuelis 15, 4)

  • Si autem dixerit mihi: Non places: præsto sum: faciat quod bonum est coram se. (Liber II Samuelis 15, 26)

  • Et ait rex Sibæ: Tua sint omnia quæ fuerunt Miphiboseth. Dixitque Siba: Oro ut inveniam gratiam coram te, domine mi rex. (Liber II Samuelis 16, 4)

  • Ambulabat itaque David et socii ejus per viam cum eo. Semei autem per jugum montis ex latere contra illum gradiebatur, maledicens, et mittens lapides adversum eum, terramque spargens. (Liber II Samuelis 16, 13)

  • Sed ut et hoc inferam, cui ego serviturus sum? nonne filio regis? Sicut parui patri tuo, ita parebo et tibi. (Liber II Samuelis 16, 19)

  • Tetenderunt ergo Absalom tabernaculum in solario, ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israël. (Liber II Samuelis 16, 22)

  • Et irruemus super eum in quocumque loco inventus fuerit, et operiemus eum, sicut cadere solet ros super terram: et non relinquemus de viris qui cum eo sunt, ne unum quidem. (Liber II Samuelis 17, 12)

  • Et castrametatus est Israël cum Absalom in terra Galaad. (Liber II Samuelis 17, 26)

  • Accidit autem ut occurreret Absalom servis David, sedens mulo: cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhæsit caput ejus quercui: et illo suspenso inter cælum et terram, mulus cui insederat, pertransivit. (Liber II Samuelis 18, 9)

  • Et ait Joab: Non sicut tu vis, sed aggrediar eum coram te. Tulit ergo tres lanceas in manu sua, et infixit eas in corde Absalom: cumque adhuc palpitaret hærens in quercu, (Liber II Samuelis 18, 14)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina