Gefunden 3231 Ergebnisse für: Ram
Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram, (Evangelium secundum Matthaeum 7, 24)
et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 25)
Nemo autem immittit commissuram panni rudis in vestimentum vetus: tollit enim plenitudinem ejus a vestimento, et pejor scissura fit. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 16)
Et exiit fama hæc in universam terram illam. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 26)
Tunc tetigit oculos eorum, dicens: Secundum fidem vestram, fiat vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 29)
non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 10)
Nonne duo passeres asse veneunt? et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 29)
Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 32)
Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in cælis est. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 33)
Nolite arbitrari quia pacem venerim mittere in terram: non veni pacem mittere, sed gladium: (Evangelium secundum Matthaeum 10, 34)
Alia autem ceciderunt in petrosa, ubi non habebant terram multam: et continuo exorta sunt, quia non habebant altitudinem terræ: (Evangelium secundum Matthaeum 13, 5)
Alia autem ceciderunt in terram bonam: et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud trigesimum. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 8)