Gefunden 3231 Ergebnisse für: Ram
sin autem mulier noluerit sequi te, non teneberis juramento: filium meum tantum ne reducas illuc. (Liber Genesis 24, 8)
Quam ob rem si facitis misericordiam et veritatem cum domino meo, indicate mihi: sin autem aliud placet, et hoc dicite mihi, ut vadam ad dextram, sive ad sinistram. (Liber Genesis 24, 49)
En Rebecca coram te est, tolle eam, et proficiscere, et sit uxor filii domini tui, sicut locutus est Dominus. (Liber Genesis 24, 51)
Quod cum audisset puer Abraham, procidens adoravit in terram Dominum. (Liber Genesis 24, 52)
Et dixerunt: Vocemus puellam, et quæramus ipsius voluntatem. (Liber Genesis 24, 57)
Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam: (Liber Genesis 25, 1)
Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios ; coram cunctis fratribus suis obiit. (Liber Genesis 25, 18)
Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quæ acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palæstinorum in Gerara. (Liber Genesis 26, 1)
et peregrinare in ea: eroque tecum, et benedicam tibi: tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo. (Liber Genesis 26, 3)
Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palæstinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua. (Liber Genesis 26, 8)
Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt: itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram. (Liber Genesis 26, 22)
Qui responderunt: Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus: Sit juramentum inter nos, et ineamus fœdus, (Liber Genesis 26, 28)