Gefunden 624 Ergebnisse für: Quis
Ego autem respondi: Quis es, domine? Dixitque ad me: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. (Actus Apostolorum 22, 8)
Ego autem dixi: Quis es, domine? Dominus autem dixit: Ego sum Jesus, quem tu persequeris. (Actus Apostolorum 26, 15)
Militum autem consilium fuit ut custodias occiderent, ne quis cum enatasset, effugeret. (Actus Apostolorum 27, 42)
vix enim pro justo quis moritur: nam pro bono forsitan quis audeat mori. (Epistula ad Romanos 5, 7)
Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? (Epistula ad Romanos 7, 24)
Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. (Epistula ad Romanos 8, 9)
Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat? (Epistula ad Romanos 8, 24)
Quid ergo dicemus ad hæc? si Deus pro nobis, quis contra nos? (Epistula ad Romanos 8, 31)
Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat, (Epistula ad Romanos 8, 33)
quis est qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. (Epistula ad Romanos 8, 34)
Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? (Epistula ad Romanos 8, 35)
Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistit? (Epistula ad Romanos 9, 19)