Mosaico decorativo

Gefunden 624 Ergebnisse für: Quis

  • Et erit: omnis qui viderit te resiliet a te, et dicet: Vastata est Ninive. Quis commovebit super te caput? unde quæram consolatorem tibi? (Prophetia Nahum 3, 7)

  • Quis in vobis est derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima? et quid vos videtis hanc nunc? numquid non ita est, quasi non sit in oculis vestris? (Prophetia Aggaei 2, 4)

  • Quis tu, mons magne, coram Zorobabel? In planum: et educet lapidem primarium, et exæquabit gratiam gratiæ ejus. (Prophetia Zachariae 4, 7)

  • Quis enim despexit dies parvos? Et lætabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram. (Prophetia Zachariae 4, 10)

  • Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito? non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra. (Prophetia Malachiae 1, 10)

  • Et quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum: (Prophetia Malachiae 3, 2)

  • Videns autem multos pharisæorum, et sadducæorum, venientes ad baptismum suum, dixit eis: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira? (Evangelium secundum Matthaeum 3, 7)

  • Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram: (Evangelium secundum Matthaeum 5, 39)

  • Quis autem vestrum cogitans potest adjicere ad staturam suam cubitum unum? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 27)

  • Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 9)

  • Et aperti sunt oculi eorum: et comminatus est illis Jesus, dicens: Videte ne quis sciat. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 30)

  • In quamcumque autem civitatem aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit: et ibi manete donec exeatis. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 11)


“Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia”. São Padre Pio de Pietrelcina