Gefunden 624 Ergebnisse für: Quis
Cum autem rex interrogasset Heliodorum, quis esset aptus adhuc semel Jerosolymam mitti, ait: (Liber II Maccabaeorum 3, 37)
Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit: furatur enim ut esurientem impleat animam ; (Liber Proverbiorum 6, 30)
Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locuta est: (Liber Proverbiorum 9, 4)
Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam ; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere? (Liber Proverbiorum 18, 14)
Multi homines misericordes vocantur ; virum autem fidelem quis inveniet? (Liber Proverbiorum 20, 6)
Quis potest dicere: Mundum est cor meum ; purus sum a peccato? (Liber Proverbiorum 20, 9)
A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam? (Liber Proverbiorum 20, 24)
quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit? (Liber Proverbiorum 24, 22)
Ira non habet misericordiam nec erumpens furor, et impetum concitati ferre quis poterit? (Liber Proverbiorum 27, 4)
Quis ascendit in cælum, atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terræ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti? (Liber Proverbiorum 30, 4)
ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam: Quis est Dominus? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei. (Liber Proverbiorum 30, 9)
Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus. (Liber Proverbiorum 31, 10)
