Gefunden 761 Ergebnisse für: Quid
Et de vestimento quid solliciti estis? Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant, neque nent. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 28)
Nolite ergo solliciti esse, dicentes: Quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur? (Evangelium secundum Matthaeum 6, 31)
Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? (Evangelium secundum Matthaeum 7, 3)
Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 26)
Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? (Evangelium secundum Matthaeum 8, 29)
Et cum vidisset Jesus cogitationes eorum, dixit: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? (Evangelium secundum Matthaeum 9, 4)
Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata tua: an dicere: Surge, et ambula? (Evangelium secundum Matthaeum 9, 5)
Euntes autem discite quid est: Misericordiam volo, et non sacrificium. Non enim veni vocare justos, sed peccatores. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 13)
Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo, aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini: (Evangelium secundum Matthaeum 10, 19)
Illis autem abeuntibus, cœpit Jesus dicere ad turbas de Joanne: Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam? (Evangelium secundum Matthaeum 11, 7)
Sed quid existis videre? hominem mollibus vestitum? Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 8)
Sed quid existis videre? prophetam? Etiam dico vobis, et plus quam prophetam. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 9)
