Gefunden 761 Ergebnisse für: Quid
Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala. (Liber Proverbiorum 17, 16)
si enim non habes unde restituas, quid causæ est ut tollat operimentum de cubili tuo? (Liber Proverbiorum 22, 27)
Ne glorieris in crastinum, ignorans quid superventura pariat dies. (Liber Proverbiorum 27, 1)
Quid, dilecte mi? quid, dilecte uteri mei? quid, dilecte votorum meorum? (Liber Proverbiorum 31, 2)
Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole? (Liber Ecclesiastes 1, 3)
Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est. (Liber Ecclesiastes 1, 9)
Risum reputavi errorem, et gaudio dixi: Quid frustra deciperis? (Liber Ecclesiastes 2, 2)
Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animam meam transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, quo facto opus est sub sole numero dierum vitæ suæ. (Liber Ecclesiastes 2, 3)
Transivi ad contemplandam sapientiam, erroresque, et stultitiam. (Quid est, inquam, homo, ut sequi possit regem, factorem suum?) (Liber Ecclesiastes 2, 12)
Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 15)
Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est? (Liber Ecclesiastes 2, 22)
Quid habet amplius homo de labore suo? (Liber Ecclesiastes 3, 9)
