Gefunden 2426 Ergebnisse für: Quia
Vox clamoris pastorum, et ululatus optimatum gregis, quia vastavit Dominus pascua eorum: (Liber Ieremiae 25, 36)
Dereliquit quasi leo umbraculum suum, quia facta est terra eorum in desolationem a facie iræ columbæ, et a facie iræ furoris Domini. (Liber Ieremiae 25, 38)
Et locuti sunt sacerdotes et prophetæ ad principes, et ad omnem populum, dicentes: Judicium mortis est viro huic, quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris. (Liber Ieremiae 26, 11)
Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et ad prophetas: Non est viro huic judicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos. (Liber Ieremiae 26, 16)
quia mendacium prophetant vobis, ut longe vos faciant de terra vestra, et ejiciant vos, et pereatis. (Liber Ieremiae 27, 10)
Nolite audire verba prophetarum dicentium vobis: Non servietis regi Babylonis: quia mendacium ipsi loquuntur vobis: (Liber Ieremiae 27, 14)
quia non misi eos, ait Dominus, et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter, ut ejiciant vos, et pereatis, tam vos quam prophetæ qui vaticinantur vobis. (Liber Ieremiae 27, 15)
Quia hæc dicit Dominus exercituum ad columnas, et ad mare, et ad bases, et ad reliqua vasorum quæ remanserunt in civitate hac, (Liber Ieremiae 27, 19)
quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël, ad vasa quæ derelicta sunt in domo Domini, et in domo regis Juda et Jerusalem: (Liber Ieremiae 27, 21)
Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Jugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum, ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis, et servient ei: insuper et bestias terræ dedi ei. (Liber Ieremiae 28, 14)
Et quærite pacem civitatis ad quam transmigrare vos feci, et orate pro ea ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis. (Liber Ieremiae 29, 7)
quia falso ipsi prophetant vobis in nomine meo, et non misi eos, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 29, 9)