Mosaico decorativo

Gefunden 2426 Ergebnisse für: Quia

  • dicentes: Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum. (Actus Apostolorum 18, 13)

  • quos convocans, et eos qui hujusmodi erant opifices, dixit: Viri, scitis quia de hoc artificio est nobis acquisitio: (Actus Apostolorum 19, 25)

  • et videtis et auditis quia non solum Ephesi, sed pene totius Asiæ, Paulus hic suadens avertit multam turbam, dicens: Quoniam non sunt dii, qui manibus fiunt. (Actus Apostolorum 19, 26)

  • Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum Dei. (Actus Apostolorum 20, 25)

  • Quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium. (Actus Apostolorum 20, 26)

  • Audierunt autem de te quia discessionem doceas a Moyse eorum qui per gentes sunt Judæorum, dicens non debere eos circumcidere filios suos, neque secundum consuetudinem ingredi. (Actus Apostolorum 21, 21)

  • His assumptis, sanctifica te cum illis, et impende in illis ut radant capita: et scient omnes quia quæ de te audierunt, falsa sunt, sed ambulas et ipse custodiens legem. (Actus Apostolorum 21, 24)

  • Quærentibus autem eum occidere, nuntiatum est tribuno cohortis quia tota confunditur Jerusalem. (Actus Apostolorum 21, 31)

  • Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium. (Actus Apostolorum 22, 2)

  • quia eris testis illius ad omnes homines eorum quæ vidisti et audisti. (Actus Apostolorum 22, 15)

  • Et ego dixi: Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cædens per synagogas eos qui credebant in te: (Actus Apostolorum 22, 19)

  • Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum. (Actus Apostolorum 22, 29)


"Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!" São Padre Pio de Pietrelcina