Gefunden 2426 Ergebnisse für: Quia
Nos scimus quia Moysi locutus est Deus ; hunc autem nescimus unde sit. (Evangelium secundum Ioannem 9, 29)
Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos: (Evangelium secundum Ioannem 9, 30)
scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. (Evangelium secundum Ioannem 9, 31)
A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati. (Evangelium secundum Ioannem 9, 32)
Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei? (Evangelium secundum Ioannem 9, 35)
Dixit eis Jesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet. (Evangelium secundum Ioannem 9, 41)
Et cum proprias oves emiserit, ante eas vadit: et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem ejus. (Evangelium secundum Ioannem 10, 4)
Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt ab eo: quia non noverunt vocem alienorum. (Evangelium secundum Ioannem 10, 5)
Dixit ergo eis iterum Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum ostium ovium. (Evangelium secundum Ioannem 10, 7)
mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. (Evangelium secundum Ioannem 10, 13)
Propterea me diligit Pater: quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. (Evangelium secundum Ioannem 10, 17)
sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis. (Evangelium secundum Ioannem 10, 26)