Mosaico decorativo

Gefunden 2426 Ergebnisse für: Quia

  • Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in cælum, et jurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc. (Prophetia Danielis 12, 7)

  • Et ait: Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad præfinitum tempus. (Prophetia Danielis 12, 9)

  • Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum. (Prophetia Danielis 13, 5)

  • Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi, recesserunt a se. (Prophetia Danielis 13, 13)

  • Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina. (Prophetia Danielis 13, 27)

  • Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit: (Prophetia Danielis 13, 39)

  • revertimini ad judicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam. (Prophetia Danielis 13, 49)

  • Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis. (Prophetia Danielis 13, 50)

  • Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis. (Prophetia Danielis 13, 63)

  • Qui respondens ait ei: Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit cælum, et terram, et habet potestatem omnis carnis. (Prophetia Danielis 14, 4)

  • Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat hæc, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi: Fiat juxta verbum tuum. (Prophetia Danielis 14, 8)

  • Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea. (Prophetia Danielis 14, 12)


"Não queremos aceitar o fato de que o sofrimento é necessário para nossa alma." São Padre Pio de Pietrelcina