Gefunden 2426 Ergebnisse für: Quia
Et scient omnes habitatores Ægypti quia ego Dominus, pro eo quod fuisti baculus arundineus domui Israël: (Prophetia Ezechielis 29, 6)
Et erit terra Ægypti in desertum et in solitudinem: et scient quia ego Dominus, pro eo quod dixeris: Fluvius meus est, et ego feci eum. (Prophetia Ezechielis 29, 9)
Quia hæc dicit Dominus Deus: Post finem quadraginta annorum congregabo Ægyptum de populis in quibus dispersi fuerant. (Prophetia Ezechielis 29, 13)
Neque erunt ultra domui Israël in confidentia, docentes iniquitatem ut fugiant, et sequantur eos: et scient quia ego Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 29, 16)
In die illo pullulabit cornu domui Israël, et tibi dabo apertum os in medio eorum, et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 29, 21)
quia juxta est dies, et appropinquat dies Domini, dies nubis: tempus gentium erit. (Prophetia Ezechielis 30, 3)
et scient quia ego Dominus, cum dedero ignem in Ægypto, et attriti fuerint omnes auxiliatores ejus. (Prophetia Ezechielis 30, 8)
In die illa egredientur nuntii a facie mea in trieribus ad conterendam Æthiopiæ confidentiam: et erit pavor in eis in die Ægypti, quia absque dubio veniet. (Prophetia Ezechielis 30, 9)
Et judicia faciam in Ægypto: et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 30, 19)
Et confortabo brachia regis Babylonis, et brachia Pharaonis concident: et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis, et extenderit eum super terram Ægypti. (Prophetia Ezechielis 30, 25)
Et dispergam Ægyptum in nationes, et ventilabo eos in terras: et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 30, 26)
Quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum, nec ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa, nec stabunt in sublimitate sua omnia quæ irrigantur aquis: quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam, in medio filiorum hominum, ad eos qui descendunt in lacum. (Prophetia Ezechielis 31, 14)