Mosaico decorativo

Gefunden 629 Ergebnisse für: Propter

  • Et terra erit in desolationem propter habitatores suos, et propter fructum cogitationum eorum. (Prophetia Michaeae 7, 13)

  • Propter multitudinem fornicationum meretricis speciosæ, et gratæ, et habentis maleficia, quæ vendidit gentes in fornicationibus suis, et familias in maleficiis suis. (Prophetia Nahum 3, 4)

  • Aquam propter obsidionem hauri tibi: exstrue munitiones tuas, intra in lutum, et calca, subigens tene laterem. (Prophetia Nahum 3, 14)

  • Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem judicium ; quia impius prævalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum. (Prophetia Habacuc 1, 4)

  • Propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere gentes non parcet. (Prophetia Habacuc 1, 17)

  • Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes qui reliqui fuerint de populis, propter sanguinem hominis, et iniquitatem terræ, civitatis, et omnium habitantium in ea. (Prophetia Habacuc 2, 8)

  • Dixi: Attamen timebis me, suscipies disciplinam ; et non peribit habitaculum ejus, propter omnia in quibus visitavi eam: verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas. (Prophetia Sophoniae 3, 7)

  • Propter hoc super vos prohibiti sunt cæli ne darent rorem, et terra prohibita est ne daret germen suum: (Prophetia Aggaei 1, 10)

  • Et pascam pecus occisionis propter hoc, o pauperes gregis ! et assumpsi mihi duas virgas: unam vocavi Decorem, et alteram vocavi Funiculum: et pavi gregem. (Prophetia Zachariae 11, 7)

  • Propter quod et ego dedi vos contemptibiles, et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege. (Prophetia Malachiae 2, 9)

  • Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam: quoniam ipsorum est regnum cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 10)

  • Beati estis cum maledixerint vobis, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos mentientes, propter me: (Evangelium secundum Matthaeum 5, 11)


“Viva sempre sob o olhar do Bom Pastor e você ficara’ imune aos pastos contaminados.” São Padre Pio de Pietrelcina