Gefunden 1077 Ergebnisse für: Prophetiae Moab Contra Moab Et Castra Elisei Prophetiae
Inter hæc Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait: Ascendamus, et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam. (Liber Numeri 13, 31)
et murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israël, dicentes: (Liber Numeri 14, 2)
Nolite rebelles esse contra Dominum: neque timeatis populum terræ hujus, quia sicut panem ita eos possumus devorare. Recessit ab eis omne præsidium: Dominus nobiscum est, nolite metuere. (Liber Numeri 14, 9)
Quoniam Amalecites et Chananæus habitant in vallibus. Cras movete castra, et revertimini in solitudinem per viam maris Rubri. (Liber Numeri 14, 25)
Usquequo multitudo hæc pessima murmurat contra me? querelas filiorum Israël audivi. (Liber Numeri 14, 27)
In solitudine hac jacebunt cadavera vestra. Omnes qui numerati estis a viginti annis et supra, et murmurastis contra me, (Liber Numeri 14, 29)
Igitur omnes viri, quos miserat Moyses ad contemplandam terram, et qui reversi murmurare fecerant contra eum omnem multitudinem, detrahentes terræ quod esset mala, (Liber Numeri 14, 36)
Dixitque Dominus ad Moysen: Morte moriatur homo iste: obruat eum lapidibus omnis turba extra castra. (Liber Numeri 15, 35)
surrexerunt contra Moysen, aliique filiorum Israël ducenti quinquaginta viri proceres synagogæ, et qui tempore concilii per nomina vocabantur. (Liber Numeri 16, 2)
et omnis globus tuus stet contra Dominum? quid est enim Aaron ut murmuretis contra eum? (Liber Numeri 16, 11)
Qui ceciderunt proni in faciem, atque dixerunt: Fortissime Deus spirituum universæ carnis, num uno peccante, contra omnes ira tua desæviet? (Liber Numeri 16, 22)
Murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israël sequenti die contra Moysen et Aaron, dicens: Vos interfecistis populum Domini. (Liber Numeri 16, 41)