Gefunden 792 Ergebnisse für: Prophetia Jerusalem
et collocavit in ea viros Judæos ad tutamentum regionis, et civitatis, et exaltavit muros Jerusalem. (Liber I Maccabaeorum 14, 37)
Jerusalem autem sanctam esse, et liberam: et omnia arma, quæ fabricata sunt, et præsidia, quæ construxisti, quæ tenes, maneant tibi. (Liber I Maccabaeorum 15, 7)
Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso, dicens: Vos tenetis Joppen, et Gazaram, et arcem, quæ est in Jerusalem, civitates regni mei: (Liber I Maccabaeorum 15, 28)
Et venit Athenobius amicus regis in Jerusalem, et vidit gloriam Simonis, et claritatem in auro, et argento, et apparatum copiosum: et obstupuit, et retulit ei verba regis. (Liber I Maccabaeorum 15, 32)
Et alios misit occupare Jerusalem et montem templi. (Liber I Maccabaeorum 16, 20)
Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ; qui vero custodit legem beatus est. (Liber Proverbiorum 29, 18)
Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem. (Liber Ecclesiastes 1, 1)
Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem ; (Liber Ecclesiastes 1, 12)
Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem ; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici. (Liber Ecclesiastes 1, 16)
Possedi servos et ancillas, multamque familiam habui: armenta quoque, et magnos ovium greges, ultra omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem ; (Liber Ecclesiastes 2, 7)
et supergressus sum opibus omnes qui ante me fuerunt in Jerusalem: sapientia quoque perseveravit mecum. (Liber Ecclesiastes 2, 9)
Sponsa. Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. (Canticum Canticorum 1, 4)