Gefunden 4831 Ergebnisse für: Pro
Si propitius fuerit Dominus, inducet nos in eam, et tradet humum lacte et melle manantem. (Liber Numeri 14, 8)
et habitatores terræ hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat illos, et in columna nubis præcedas eos per diem, et in columna ignis per noctem: (Liber Numeri 14, 14)
Non poterat introducere populum in terram pro qua juraverat: idcirco occidit eos in solitudine? (Liber Numeri 14, 16)
Dimitte, obsecro, peccatum populi hujus secundum magnitudinem misericordiæ tuæ, sicut propitius fuisti egredientibus de Ægypto usque ad locum istum. (Liber Numeri 14, 19)
non videbunt terram pro qua juravi patribus eorum, nec quisquam ex illis qui detraxit mihi, intuebitur eam. (Liber Numeri 14, 23)
juxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram: annus pro die imputabitur. Et quadraginta annis recipietis iniquitates vestras, et scietis ultionem meam: (Liber Numeri 14, 34)
Quibus Moyses: Cur, inquit, transgredimini verbum Domini, quod vobis non cedet in prosperum? (Liber Numeri 14, 41)
oblitaque fuerit facere multitudo: offeret vitulum de armento, holocaustum in odorem suavissimum Domino, et sacrificium ejus ac liba, ut cæremoniæ postulant, hircumque pro peccato: (Liber Numeri 15, 24)
et rogabit sacerdos pro omni multitudine filiorum Israël, et dimittetur eis, quoniam non sponte peccaverunt, nihilominus offerentes incensum Domino pro se et pro peccato atque errore suo: (Liber Numeri 15, 25)
Quod si anima una nesciens peccaverit, offeret capram anniculam pro peccato suo: (Liber Numeri 15, 27)
et deprecabitur pro ea sacerdos, quod inscia peccaverit coram Domino: impetrabitque ei veniam, et dimittetur illi. (Liber Numeri 15, 28)
surrexerunt contra Moysen, aliique filiorum Israël ducenti quinquaginta viri proceres synagogæ, et qui tempore concilii per nomina vocabantur. (Liber Numeri 16, 2)
