Gefunden 4831 Ergebnisse für: Pro
Dicendo autem novum: veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est. (Epistula ad Hebraeos 8, 13)
Tabernaculum enim factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum, quæ dicitur Sancta. (Epistula ad Hebraeos 9, 2)
superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula. (Epistula ad Hebraeos 9, 5)
in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia: (Epistula ad Hebraeos 9, 7)
hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum: (Epistula ad Hebraeos 9, 8)
neque per sanguinem hircorum aut vitulorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa. (Epistula ad Hebraeos 9, 12)
Et ideo novi testamenti mediator est: ut morte intercedente, in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priori testamento, repromissionem accipiant qui vocati sunt æternæ hæreditatis. (Epistula ad Hebraeos 9, 15)
Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis: (Epistula ad Hebraeos 9, 24)
holocautomata pro peccato non tibi placuerunt. (Epistula ad Hebraeos 10, 6)
Superius dicens: Quia hostias, et oblationes, et holocautomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quæ secundum legem offeruntur, (Epistula ad Hebraeos 10, 8)
hic autem unam pro peccatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei, (Epistula ad Hebraeos 10, 12)
Ubi autem horum remissio: jam non est oblatio pro peccato. (Epistula ad Hebraeos 10, 18)
