Gefunden 4831 Ergebnisse für: Pro
Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua quæ locutus es de montibus Israël, dicens: Deserti nobis ad devorandum dati sunt. (Prophetia Ezechielis 35, 12)
Tu autem, fili hominis, propheta super montes Israël, et dices: Montes Israël, audite verbum Domini. (Prophetia Ezechielis 36, 1)
propterea vaticinare, et dic: Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod desolati estis, et conculcati per circuitum, et facti in hæreditatem reliquis gentibus, et ascendistis super labium linguæ et opprobrium populi, (Prophetia Ezechielis 36, 3)
propterea, montes Israël, audite verbum Domini Dei. Hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus, torrentibus, vallibusque et desertis, parietinis et urbibus derelictis, quæ depopulatæ sunt et subsannatæ a reliquis gentibus per circuitum. (Prophetia Ezechielis 36, 4)
Propterea hæc dicit Dominus Deus: Quoniam in igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus, et de Idumæa universa, quæ dederunt terram meam sibi in hæreditatem cum gaudio, et toto corde et ex animo, et ejecerunt eam ut vastarent: (Prophetia Ezechielis 36, 5)
Vos autem, montes Israël, ramos vestros germinetis, et fructum vestrum afferatis populo meo Israël: prope enim est ut veniat. (Prophetia Ezechielis 36, 8)
Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod dicunt de vobis: Devoratrix hominum es, et suffocans gentem tuam: (Prophetia Ezechielis 36, 13)
propterea homines non comedes amplius, et gentem tuam non necabis ultra, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 36, 14)
Nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium, et opprobrium populorum nequaquam portabis: et gentem tuam non amittes amplius, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 36, 15)
Et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram, et in idolis suis polluerunt eam. (Prophetia Ezechielis 36, 18)
Idcirco dices domui Israël: Hæc dicit Dominus Deus: Non propter vos ego faciam, domus Israël, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis in gentibus ad quas intrastis. (Prophetia Ezechielis 36, 22)
Et multiplicabo fructum ligni, et genimina agri, ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus. (Prophetia Ezechielis 36, 30)