Gefunden 4831 Ergebnisse für: Pro
et eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in gentibus quæ in circuitu tuo sunt, cum fecero in te judicia in furore, et in indignatione, et in increpationibus iræ. (Prophetia Ezechielis 5, 15)
Fili hominis, pone faciem tuam ad montes Israël, et prophetabis ad eos, (Prophetia Ezechielis 6, 2)
Qui longe est, peste morietur: qui autem prope, gladio corruet: et qui relictus fuerit et obsessus, fame morietur: et complebo indignationem meam in eis. (Prophetia Ezechielis 6, 12)
Venit contritio super te, qui habitas in terra: venit tempus, prope est dies occisionis, et non gloriæ montium. (Prophetia Ezechielis 7, 7)
Nunc de propinquo effundam iram meam super te, et complebo furorem meum in te: et judicabo te juxta vias tuas, et imponam tibi omnia scelera tua, (Prophetia Ezechielis 7, 8)
Venit tempus, appropinquavit dies: qui emit, non lætetur, et qui vendit, non lugeat: quia ira super omnem populum ejus. (Prophetia Ezechielis 7, 12)
Argentum eorum foras projicietur, et aurum eorum in sterquilinium erit: argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini: animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur, quia scandalum iniquitatis eorum factum est. (Prophetia Ezechielis 7, 19)
Et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt, et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo: propter hoc dedi eis illud in immunditiam. (Prophetia Ezechielis 7, 20)
Conturbatio super conturbationem veniet, et auditus super auditum: et quærent visionem de propheta, et lex peribit a sacerdote, et consilium a senioribus. (Prophetia Ezechielis 7, 26)
Et emissa similitudo manus apprehendit me in cincinno capitis mei, et elevavit me spiritus inter terram et cælum: et adduxit me in Jerusalem, in visione Dei, juxta ostium interius quod respiciebat ad aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam æmulationem. (Prophetia Ezechielis 8, 3)
Et dixit ad me: Fili hominis, putasne vides tu quid isti faciunt, abominationes magnas quas domus Israël facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo? et adhuc conversus videbis abominationes majores. (Prophetia Ezechielis 8, 6)
Et clamavit in auribus meis voce magna, dicens: Appropinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua. (Prophetia Ezechielis 9, 1)