Gefunden 4831 Ergebnisse für: Pro
Non communices homini indocto, ne male de progenie tua loquatur. (Liber Ecclesiasticus 8, 5)
Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei: memento quoniam omnes in correptione sumus. (Liber Ecclesiasticus 8, 6)
Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium, et in proverbiis eorum conversare: (Liber Ecclesiasticus 8, 9)
Propter speciem mulieris multi perierunt: et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit. (Liber Ecclesiasticus 9, 9)
Speciem mulieris alienæ multi admirati, reprobi facti sunt: colloquium enim illius quasi ignis exardescit. (Liber Ecclesiasticus 9, 11)
Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo, et cum sapientibus et prudentibus tracta. (Liber Ecclesiasticus 9, 21)
In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribæ imponet honorem suum. (Liber Ecclesiasticus 10, 5)
Omnis injuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriæ. (Liber Ecclesiasticus 10, 6)
Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos. (Liber Ecclesiasticus 10, 8)
Nihil est iniquius quam amare pecuniam: hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. (Liber Ecclesiasticus 10, 10)
Omnis potentatus brevis vita ; languor prolixior gravat medicum. (Liber Ecclesiasticus 10, 11)
Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem. (Liber Ecclesiasticus 10, 16)