Gefunden 4831 Ergebnisse für: Pro
Hæc profugum iræ fratris justum deduxit per vias rectas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum ; honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius. (Liber Sapientiae 10, 10)
Direxit opera eorum in manibus prophetæ sancti. (Liber Sapientiae 11, 1)
Nam pro fonte quidem sempiterni fluminis, humanum sanguinem dedisti injustis. (Liber Sapientiae 11, 7)
Hos quidem tamquam pater monens probasti ; illos autem tamquam durus rex interrogans condemnasti. (Liber Sapientiae 11, 11)
Quem enim in expositione prava projectum deriserunt, in finem eventus mirati sunt, non similiter justis sitientes. (Liber Sapientiae 11, 15)
Pro cogitationibus autem insensatis iniquitatis illorum, quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas, immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam ; (Liber Sapientiae 11, 16)
aut novi generis ira plenas ignotas bestias, aut vaporem ignium spirantes, aut fumi odorem proferentes, aut horrendas ab oculis scintillas emittentes ; (Liber Sapientiae 11, 19)
Sed misereris omnium, quia omnia potes ; et dissimulas peccata hominum, propter pœnitentiam. (Liber Sapientiae 11, 24)
cum quanta diligentia judicasti filios tuos, quorum parentibus juramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum ! (Liber Sapientiae 12, 21)
Propter hoc tamquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti. (Liber Sapientiae 12, 25)
In quibus enim patientes indignabantur per hæc quos putabant deos, in ipsis cum exterminarentur videntes, illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt ; propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos. (Liber Sapientiae 12, 27)
ne forte cadat, prospiciens illi: sciens quoniam non potest adjuvare se: imago enim est, et opus est illi adjutorium. (Liber Sapientiae 13, 16)