Gefunden 4831 Ergebnisse für: Pro
illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus. (Liber Proverbiorum 6, 2)
Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui. Discurre, festina, suscita amicum tuum. (Liber Proverbiorum 6, 3)
proferentem mendacia testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias. (Liber Proverbiorum 6, 19)
sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui, non erit mundus cum tetigerit eam. (Liber Proverbiorum 6, 29)
Qui autem adulter est, propter cordis inopiam perdet animam suam ; (Liber Proverbiorum 6, 32)
turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur: (Liber Proverbiorum 6, 33)
nec acquiescet cujusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima. (Liber Proverbiorum 6, 35)
De fenestra enim domus meæ per cancellos prospexi, (Liber Proverbiorum 7, 6)
qui transit per plateam juxta angulum et prope viam domus illius graditur: (Liber Proverbiorum 7, 8)
Apprehensumque deosculatur juvenem, et procaci vultu blanditur, dicens: (Liber Proverbiorum 7, 13)
Victimas pro salute vovi ; hodie reddidi vota mea: (Liber Proverbiorum 7, 14)
Irretivit eum multis sermonibus, et blanditiis labiorum protraxit illum. (Liber Proverbiorum 7, 21)