Gefunden 4831 Ergebnisse für: Pro
Ut autem vidit exercitus ejus quia cecidisset Nicanor, projecerunt arma sua, et fugerunt: (Liber I Maccabaeorum 7, 44)
Cum amicis autem suis, et qui in ipsis requiem habebant, conservaverunt amicitiam, et obtinuerunt regna, quæ erant proxima, et quæ erant longe: quia quicumque audiebant nomen eorum, timebant eos: (Liber I Maccabaeorum 8, 12)
Bene sit Romanis, et genti Judæorum, in mari et in terra in æternum: gladiusque et hostis procul sit ab eis. (Liber I Maccabaeorum 8, 23)
auxilium feret gens Judæorum, prout tempus dictaverit, corde pleno: (Liber I Maccabaeorum 8, 25)
Similiter autem et si genti Judæorum prius acciderit bellum, adjuvabunt Romani ex animo, prout eis tempus permiserit: (Liber I Maccabaeorum 8, 27)
Quod si post hæc verba hi aut illi addere aut demere ad hæc aliquid voluerint, facient ex proposito suo: et quæcumque addiderint, vel dempserint, rata erunt. (Liber I Maccabaeorum 8, 30)
Et ait Judas: Absit istam rem facere ut fugiamus ab eis: et si appropiavit tempus nostrum, moriamur in virtute propter fratres nostros, et non inferamus crimen gloriæ nostræ. (Liber I Maccabaeorum 9, 10)
Bacchides autem erat in dextro cornu, et proximavit legio ex duabus partibus, et clamabant tubis: (Liber I Maccabaeorum 9, 12)
Et facta est tribulatio magna in Israël, qualis non fuit ex die qua non est visus propheta in Israël. (Liber I Maccabaeorum 9, 27)
Nunc itaque, te hodie elegimus esse pro eo nobis in principem, et ducem ad bellandum bellum nostrum. (Liber I Maccabaeorum 9, 30)
Et elevaverunt oculos suos, et viderunt: et ecce tumultus, et apparatus multus: et sponsus processit, et amici ejus, et fratres ejus obviam illis cum tympanis, et musicis, et armis multis. (Liber I Maccabaeorum 9, 39)
Et anno centesimo quinquagesimo tertio, mense secundo, præcepit Alcimus destrui muros domus sanctæ interioris, et destrui opera prophetarum: et cœpit destruere. (Liber I Maccabaeorum 9, 54)