Mosaico decorativo

Gefunden 4831 Ergebnisse für: Pro

  • Et nunc fratres, quoniam vos estis presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum, ad eloquium vestrum corda eorum erigite, ut memores sint quia tentati sunt patres nostri, ut probarentur si vere colerent Deum suum. (Liber Iudith 8, 21)

  • Memores esse debent quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est. (Liber Iudith 8, 22)

  • Illi autem qui tentationes non susceperunt cum timore Domini, et impatientiam suam et improperium murmurationis suæ contra Dominum protulerunt, (Liber Iudith 8, 24)

  • Et nos ergo non ulciscamur nos pro his quæ patimur, (Liber Iudith 8, 26)

  • Nunc ergo ora pro nobis, quoniam mulier sancta es, et timens Deum. (Liber Iudith 8, 29)

  • ita quod facere disposui, probate si ex Deo est, et orate ut firmum faciat Deus consilium meum. (Liber Iudith 8, 31)

  • Vos autem nolo ut scrutemini actum meum, et usque dum renuntiem vobis, nihil aliud fiat, nisi oratio pro me ad Dominum Deum nostrum. (Liber Iudith 8, 33)

  • Quibus ascendentibus, Judith ingressa est oratorium suum: et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum: et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens: (Liber Iudith 9, 1)

  • Omnes enim viæ tuæ paratæ sunt, et tua judicia in tua providentia posuisti. (Liber Iudith 9, 5)

  • Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua: cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et dejicere gladio suo cornu altaris tui. (Liber Iudith 9, 11)

  • Fac, Domine, ut gladio proprio ejus superbia amputetur: (Liber Iudith 9, 12)

  • Factum est autem, cum cessasset clamare ad Dominum, surrexit de loco in quo jacuerat prostrata ad Dominum. (Liber Iudith 10, 1)


"Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só Ele nunca nos faltará." São Padre Pio de Pietrelcina