Gefunden 97 Ergebnisse für: Prius
Reversusque est per iter, quo venerat, a meridie in Bethel, usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai, (Liber Genesis 13, 3)
in loco altaris quod fecerat prius: et invocavit ibi nomen Domini. (Liber Genesis 13, 4)
Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul. (Liber Genesis 19, 4)
Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino, (Liber Genesis 19, 27)
ivit ad Ismaëlem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismaël filii Abraham, sororem Nabaioth. (Liber Genesis 28, 9)
Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur. (Liber Genesis 28, 19)
Ibique exterriti, dixerunt mutuo: Propter pecuniam, quam retulimus prius in saccis nostris, introducti sumus: ut devolvat in nos calumniam, et violenter subjiciat servituti et nos, et asinos nostros. (Liber Genesis 43, 18)
dominus meus. Interrogasti prius servos tuos: Habetis patrem aut fratrem? (Liber Genesis 44, 19)
Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres, sicut prius : sed ipsi vadant, et colligant stipulas. (Liber Exodus 5, 7)
Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos, nec minuetis quidquam : vacant enim, et idcirco vociferantur, dicentes : Eamus, et sacrificemus Deo nostro. (Liber Exodus 5, 8)
Præfecti quoque operum instabant, dicentes : Complete opus vestrum quotidie, ut prius facere solebatis quando dabantur vobis paleæ. (Liber Exodus 5, 13)
Flagellatique sunt qui præerant operibus filiorum Israël, ab exactoribus Pharaonis, dicentibus : Quare non impletis mensuram laterum sicut prius, nec heri, nec hodie ? (Liber Exodus 5, 14)