Gefunden 394 Ergebnisse für: Principes
Accitisque scribis et librariis regis (erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Siban) vigesima et tertia die illius scriptæ sunt epistolæ, ut Mardochæus voluerat, ad Judæos, et ad principes, procuratoresque et judices, qui centum viginti septem provinciis ab India usque ad Æthiopiam præsidebant: provinciæ atque provinciæ, populo et populo juxta linguas et litteras suas, et Judæis, prout legere poterant et audire. (Liber Esther 8, 9)
Effundit despectionem super principes, eos qui oppressi fuerant relevans. (Liber Iob 12, 21)
Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo. (Liber Iob 29, 9)
Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus christum ejus. (Liber Psalmorum 2, 2)
Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ. (Liber Psalmorum 23, 7)
Attollite portas, principes, vestras, et elevamini, portæ æternales, et introibit rex gloriæ. (Liber Psalmorum 23, 9)
Pro patribus tuis nati sunt tibi filii ; constitues eos principes super omnem terram. (Liber Psalmorum 44, 17)
Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt. (Liber Psalmorum 46, 10)
Prævenerunt principes conjuncti psallentibus, in medio juvencularum tympanistriarum. (Liber Psalmorum 67, 26)
Ibi Benjamin adolescentulus, in mentis excessu ; principes Juda, duces eorum ; principes Zabulon, principes Nephthali. (Liber Psalmorum 67, 28)
Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana: omnes principes eorum, (Liber Psalmorum 82, 12)
ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret. (Liber Psalmorum 104, 22)
