Gefunden 1195 Ergebnisse für: Pot
Quod enim ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat: (Liber Sapientiae 16, 27)
Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen præbere, nec siderum limpidæ flammæ illuminare poterant illam noctem horrendam. (Liber Sapientiae 17, 5)
Illi autem qui impotentem vere noctem, et ab infimis et ab altissimis inferis supervenientem, eumdem somnum dormientes, (Liber Sapientiae 17, 13)
omnipotens sermo tuus de cælo, a regalibus sedibus, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit, (Liber Sapientiae 18, 15)
Vicit autem turbas non in virtute corporis, nec armaturæ potentia: sed verbo illum qui se vexabat subjecit, juramenta parentum et testamentum commemorans. (Liber Sapientiae 18, 22)
In se enim elementa dum convertuntur, sicut in organo qualitatis sonus immutatur, et omnia suum sonum custodiunt: unde æstimari ex ipso visu certo potest. (Liber Sapientiae 19, 17)
Unus est altissimus, Creator omnipotens, et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum illius, et dominans Deus. (Liber Ecclesiasticus 1, 8)
nam qui sine timore est non poterit justificari: iracundia enim animositatis illius subversio illius est. (Liber Ecclesiasticus 1, 28)
quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur. (Liber Ecclesiasticus 3, 21)
Noli resistere contra faciem potentis, nec coneris contra ictum fluvii. (Liber Ecclesiasticus 4, 32)
et ne dixeris: Quomodo potui? aut, Quis me subjiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit. (Liber Ecclesiasticus 5, 3)
Noli quærere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates: ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in æquitate tua. (Liber Ecclesiasticus 7, 6)