Gefunden 547 Ergebnisse für: Populus
Populus qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam ; habitantibus in regione umbræ mortis, lux orta est eis. (Liber Isaiae 9, 2)
Et sciet omnis populus Ephraim, et habitantes Samariam, in superbia et magnitudine cordis dicentes: (Liber Isaiae 9, 9)
Et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt. (Liber Isaiae 9, 13)
In ira Domini exercituum conturbata est terra, et erit populus quasi esca ignis ; vir fratri suo non parcet. (Liber Isaiae 9, 19)
Si enim fuerit populus tuus, Israël, quasi arena maris, reliquiæ convertentur ex eo ; consummatio abbreviata inundabit justitiam. (Liber Isaiae 10, 22)
Propter hoc, hæc dicit Dominus Deus exercituum: Noli timere, populus meus, habitator Sion, ab Assur: in virga percutiet te, et baculum suum levabit super te, in via Ægypti. (Liber Isaiae 10, 24)
cui benedixit Dominus exercituum, dicens: Benedictus populus meus Ægypti, et opus manuum mearum Assyrio ; hæreditas autem mea Israël. (Liber Isaiae 19, 25)
Ecce terra Chaldæorum, talis populus non fuit: Assur fundavit eam ; in captivitatem traduxerunt robustos ejus, suffoderunt domos ejus, posuerunt eam in ruinam. (Liber Isaiae 23, 13)
Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et sicut servus, sic dominus ejus ; sicut ancilla, sic domina ejus ; sicut emens, sic ille qui vendit ; sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit ; sicut qui repetit, sic qui debet. (Liber Isaiae 24, 2)
Super hoc laudabit te populus fortis ; civitas gentium robustarum timebit te: (Liber Isaiae 25, 3)
Vade, populus meus, intra in cubicula tua ; claude ostia tua super te, abscondere modicum ad momentum, donec pertranseat indignatio. (Liber Isaiae 26, 20)
In siccitate messes illius conterentur. Mulieres venientes, et docentes eam ; non est enim populus sapiens: propterea non miserebitur ejus qui fecit eum, et qui formavit eum non parcet ei. (Liber Isaiae 27, 11)
