Gefunden 406 Ergebnisse für: Populo
dixitque ad eum: Argentum, quod tu polliceris, tuum sit ; de populo age quod tibi placet. (Liber Esther 3, 11)
Exemplar quoque edicti, quod pendebat in Susan, dedit ei, ut reginæ ostenderet, et moneret eam ut intraret ad regem et deprecaretur eum pro populo suo. (Liber Esther 4, 8)
Accitisque scribis et librariis regis (erat autem tempus tertii mensis, qui appellatur Siban) vigesima et tertia die illius scriptæ sunt epistolæ, ut Mardochæus voluerat, ad Judæos, et ad principes, procuratoresque et judices, qui centum viginti septem provinciis ab India usque ad Æthiopiam præsidebant: provinciæ atque provinciæ, populo et populo juxta linguas et litteras suas, et Judæis, prout legere poterant et audire. (Liber Esther 8, 9)
et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea quæ ad pacem seminis sui pertinerent. (Liber Esther 10, 3)
Aman vero filius Amadathi Bugæus erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardochæo et populo ejus pro duobus eunuchis regis qui fuerant interfecti. Et diripuerunt bona, vel substantias eorum. Epistolæ autem hoc exemplar fuit. (Liber Esther 12, 6)
Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochæus) ut ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua. (Liber Esther 15, 1)
Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo, nec ullæ reliquiæ in regionibus ejus. (Liber Iob 18, 19)
Dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominis, et invios. (Liber Iob 28, 4)
Annuntiabitur Domino generatio ventura ; et annuntiabunt cæli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus. (Liber Psalmorum 21, 32)
Dominus virtutem populo suo dabit ; Dominus benedicet populo suo in pace. (Liber Psalmorum 28, 11)
Confitebor tibi in ecclesia magna ; in populo gravi laudabo te. (Liber Psalmorum 34, 18)
In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. (Liber Psalmorum 55, 1)
