Gefunden 1927 Ergebnisse für: Poder De Deus
Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum. (Evangelium secundum Ioannem 13, 32)
Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus et Deus meus. (Evangelium secundum Ioannem 20, 28)
Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis: (Actus Apostolorum 2, 22)
quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. (Actus Apostolorum 2, 24)
Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus: (Actus Apostolorum 2, 30)
Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus. (Actus Apostolorum 2, 32)
Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis. (Actus Apostolorum 2, 36)
Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. (Actus Apostolorum 2, 39)
Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti. (Actus Apostolorum 3, 13)
auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus. (Actus Apostolorum 3, 15)
Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit. (Actus Apostolorum 3, 18)
quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum. (Actus Apostolorum 3, 21)