Gefunden 106 Ergebnisse für: Petrus
Et post pusillum alius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum. (Evangelium secundum Lucam 22, 58)
Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus. (Evangelium secundum Lucam 22, 60)
Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis. (Evangelium secundum Lucam 22, 61)
Et egressus foras Petrus flevit amare. (Evangelium secundum Lucam 22, 62)
Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum: et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat. (Evangelium secundum Lucam 24, 12)
Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit: Tu es Simon, filius Jona ; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. (Evangelium secundum Ioannem 1, 42)
Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes: (Evangelium secundum Ioannem 6, 69)
Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes? (Evangelium secundum Ioannem 13, 6)
Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum. (Evangelium secundum Ioannem 13, 8)
Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput. (Evangelium secundum Ioannem 13, 9)
Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Quis est, de quo dicit? (Evangelium secundum Ioannem 13, 24)
Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado non potes me modo sequi: sequeris autem postea. (Evangelium secundum Ioannem 13, 36)