Gefunden 347 Ergebnisse für: Pater
Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie ; pater filiis notam faciet veritatem tuam. (Liber Isaiae 38, 19)
Pater tuus primus peccavit, et interpretes tui prævaricati sunt in me: (Liber Isaiae 43, 27)
Tu enim pater noster: et Abraham nescivit nos, et Israël ignoravit nos: tu, Domine, pater noster, redemptor noster, a sæculo nomen tuum. (Liber Isaiae 63, 16)
Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum ; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. (Liber Isaiae 64, 8)
dicentes ligno: Pater meus es tu: et lapidi: Tu me genuisti. Verterunt ad me tergum et non faciem, et in tempore afflictionis suæ dicent: Surge, et libera nos. (Liber Ieremiae 2, 27)
Ergo saltem amodo voca me: Pater meus, dux virginitatis meæ tu es: (Liber Ieremiae 3, 4)
Numquid regnabis quoniam confers te cedro? pater tuus numquid non comedit et bibit, et fecit judicium et justitiam tunc cum bene erat ei? (Liber Ieremiae 22, 15)
In fletu venient, et in misericordia reducam eos: et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent in ea, quia factus sum Israëli pater, et Ephraim primogenitus meus est. (Liber Ieremiae 31, 9)
Qui responderunt Non bibemus vinum, quia Jonadab filius Rechab, pater noster, præcepit nobis, dicens: Non bibetis vinum, vos et filii vestri, usque in sempiternum: (Liber Ieremiae 35, 6)
sed habitavimus in tabernaculis, et obedientes fuimus juxta omnia quæ præcepit nobis Jonadab pater noster. (Liber Ieremiae 35, 10)
et dices: Hæc dicit Dominus Deus Jerusalem: Radix tua et generatio tua de terra Chanaan: pater tuus Amorrhæus, et mater tua Cethæa. (Prophetia Ezechielis 16, 3)
Filia matris tuæ es tu, quæ projecit virum suum et filios suos: et soror sororum tuarum es tu, quæ projecerunt viros suos et filios suos: mater vestra Cethæa, et pater vester Amorrhæus. (Prophetia Ezechielis 16, 45)
