Gefunden 1212 Ergebnisse für: Pater Et Filius
Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Jesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum: (Evangelium secundum Matthaeum 17, 21)
Venit enim Filius hominis salvare quod perierat. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 11)
Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 35)
Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 28)
Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte, (Evangelium secundum Matthaeum 20, 18)
Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 28)
dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 42)
Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est? (Evangelium secundum Matthaeum 22, 45)
Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim pater vester qui in cælis est. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 9)
De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 36)
Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 44)
Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ: (Evangelium secundum Matthaeum 25, 31)