Gefunden 1212 Ergebnisse für: Pater Et Filius
Achab vero filius Amri regnavit super Israël anno trigesimo octavo Asa regis Juda. Et regnavit Achab filius Amri super Israël in Samaria viginti et duobus annis. (Liber I Regum 16, 29)
Et fecit Achab filius Amri malum in conspectu Domini super omnes qui fuerunt ante eum. (Liber I Regum 16, 30)
Factum est autem post hæc, ægrotavit filius mulieris matrisfamilias, et erat languor fortissimus, ita ut non remaneret in eo halitus. (Liber I Regum 17, 17)
Tulitque Elias puerum, et deposuit eum de cœnaculo in inferiorem domum, et tradidit matri suæ, et ait illi : En vivit filius tuus. (Liber I Regum 17, 23)
Qui dixit ei : Civitates quas tulit pater meus a patre tuo, reddam : et plateas fac tibi in Damasco, sicut fecit pater meus in Samaria, et ego fœderatus recedam a te. Pepigit ergo fœdus, et dimisit eum. (Liber I Regum 20, 34)
Et ait rex Israël ad Josaphat : Remansit vir unus per quem possumus interrogare Dominum : sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum : Michæas filius Jemla. Cui Josaphat ait : Ne loquaris ita, rex. (Liber I Regum 22, 8)
Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea, et ait : Hæc dicit Dominus : His ventilabis Syriam, donec deleas eam. (Liber I Regum 22, 11)
Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michæam in maxillam, et dixit : Mene ergo dimisit spiritus Domini, et locutus est tibi ? (Liber I Regum 22, 24)
Dormivit ergo Achab cum patribus suis, et regnavit Ochozias filius ejus pro eo. (Liber I Regum 22, 40)
Josaphat vero filius Asa regnare cœperat super Judam anno quarto Achab regis Israël. (Liber I Regum 22, 41)
Tunc ait Ochozias filius Achab ad Josaphat : Vadant servi mei cum servis tuis in navibus. Et noluit Josaphat. (Liber I Regum 22, 50)
Dormivitque Josaphat cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David patris sui : regnavitque Joram filius ejus pro eo. (Liber I Regum 22, 51)