Gefunden 498 Ergebnisse für: Pan
Factum est autem, cum complesset Salomon orans Dominum omnem orationem et deprecationem hanc, surrexit de conspectu altaris Domini : utrumque enim genu in terram fixerat, et manus expanderat in cælum. (Liber I Regum 8, 54)
Responditque vir Dei ad regem : Si dederis mihi mediam partem domus tuæ, non veniam tecum, nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto : (Liber I Regum 13, 8)
sic enim mandatum est mihi in sermone Domini præcipientis : Non comedes panem, neque bibes aquam, nec reverteris per viam qua venisti. (Liber I Regum 13, 9)
Dixitque ad eum : Veni mecum domum, ut comedas panem. (Liber I Regum 13, 15)
Qui ait : Non possum reverti, neque venire tecum : nec comedam panem, neque bibam aquam in loco isto, (Liber I Regum 13, 16)
quia locutus est Dominus ad me in sermone Domini, dicens : Non comedes panem, et non bibes aquam ibi, nec reverteris per viam qua ieris. (Liber I Regum 13, 17)
Qui ait illi : Et ego propheta sum similis tui : et angelus locutus est mihi in sermone Domini, dicens : Reduc eum tecum in domum tuam, ut comedat panem, et bibat aquam. Fefellit eum, (Liber I Regum 13, 18)
et reduxit secum : comedit ergo panem in domo ejus, et bibit aquam. (Liber I Regum 13, 19)
et reversus es, et comedisti panem, et bibisti aquam in loco in quo præcepit tibi ne comederes panem neque biberes aquam, non inferetur cadaver tuum in sepulchrum patrum tuorum. (Liber I Regum 13, 22)
Tolle quoque in manu tua decem panes, et crustulam, et vas mellis, et vade ad illum : ipse enim indicabit tibi quid eventurum sit puero huic. (Liber I Regum 14, 3)
Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi, et bibebat de torrente. (Liber I Regum 17, 6)
Cumque illa pergeret ut afferret, clamavit post tergum ejus, dicens : Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua. (Liber I Regum 17, 11)
